Ž 99, 1-9

          

Žalmy

99. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.

2  Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.

3  Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.

4  Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5  Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

6  Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,

7  in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.

8  Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.

9  Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

   Ž 99, 1-9