Ž 62, 1-13

          

Žalmy

62. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.

2  In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.

3  Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.

4  Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?

5  Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.

6  In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.

7  Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.

8  In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.

9  Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.

10  Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.

11  Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.

12  Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,

13  et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

   Ž 62, 1-13