Ž 1, 1-6

          

Žalmy

1. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,

2  sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.

3  Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

4  Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.

5  Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.

6  Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.

   Ž 1, 1-6