Ž 114, 1-8

          

Žalmy

114. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,

2  factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.

3  Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;

4  montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -

5  Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6  Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?

7  A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,

8  qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.

   Ž 114, 1-8