Ž 96, 1-13

          

Žalmy

96. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.

2  Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.

3  Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.

4  Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.

5  Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.

6  Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.

7  Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,

8  afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,

9  adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;

10  dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.

11  Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;

12  gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13  a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.

   Ž 96, 1-13