Ž 10, 1-18

          

Žalmy

10. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?

2  Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.

3  Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.

4  NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.

5  Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.

6  Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ”.

7  PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

8  Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.

9  SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.

10  Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.

11  Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -

12  COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.

13  Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”.

14  RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.

15  SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.

16  Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.

17  TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam

18  iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.

   Ž 10, 1-18