Ž 125, 1-5

          

Žalmy

125. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.

2  Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.

3  Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.

4  Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

5  Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

   Ž 125, 1-5