Žalmy
82. Kapitola
Biblia - Sväté písmo
(VUL - Latinský - Nova Vulgata)
1 PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.
2 “ Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?
3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.
4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ”.
5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: “ Dii estis, et filii Excelsi omnes ”.
7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.