Ž 122, 1-9

          

Žalmy

122. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “ In domum Domini ibimus ”.

2  Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.

3  Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.

4  Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5  Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.

6  Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “ Securi sint diligentes te!

7  Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ”.

8  Propter fratres meos et proximos meos loquar: “ Pax in te! ”.

9  Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.

   Ž 122, 1-9