Ž 130, 1-8

          

Žalmy

130. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine;

2  Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

3  Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

4  Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.

5  Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit

6  anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram

7  speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

8  Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

   Ž 130, 1-8