Ž 146, 1-10

          

Žalmy

146. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;

2  laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.

3  Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.

4  Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.

5  Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,

6  qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,

7  facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

8  Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,

9  Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.

10  Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

   Ž 146, 1-10