Ž 75, 1-11

          

Žalmy

75. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum.

2  Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.

3  Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.

4  Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.

5  Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!

6  Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ”.

7  Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.

8  Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.

9  Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.

10  Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.

11  Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

   Ž 75, 1-11