Ž 8, 1-10

          

Žalmy

8. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.

2  Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

3  Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4  Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,

5  quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6  Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum

7  et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:

8  oves et boves universas, insuper et pecora campi,

9  volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.

10  Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

   Ž 8, 1-10