Ž 142, 1-8

          

Žalmy

142. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.

2  Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;

3  effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

4  Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

5  Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -

6  Clamavi ad te, Domine; dixi: “ Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.

7  Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

8  Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ”.

   Ž 142, 1-8