Ž 141, 1-10

          

Žalmy

141. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.

2  Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -

3  Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.

4  Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.

5  Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.

6  Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.

7  Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.

8  Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.

9  Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10  Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.

   Ž 141, 1-10