Ž 19, 1-15

          

Žalmy

19. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. PSALMUS. David.

2  Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

3  Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

4  Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:

5  in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

6  Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.

7  A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.

8  Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

9  Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

10  Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,

11  desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.

12  Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.

13  Errores quis intellegit? Ab occultis munda me

14  et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

15  Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.

   Ž 19, 1-15