Ž 20, 1-10

          

Žalmy

20. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. PSALMUS. David.

2  Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.

3  Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.

4  Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.

5  Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.

6  Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.

7  Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.

8  Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.

9  Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.

10  Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

   Ž 20, 1-10