Ž 129, 1-8

          

Žalmy

129. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,

2  saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.

3  Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.

4  Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.

5  Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

6  Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;

7  de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.

8  Et non dixerunt, qui praeteribant: “ Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ”.

   Ž 129, 1-8