Ž 87, 1-7

          

Žalmy

87. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;

2  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3  Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -

4  Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.

5  Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ”.

6  Dominus referet in librum populorum: “ Hi nati sunt illic ”.

7  Et cantant sicut choros ducentes: “ Omnes fontes mei in te ”.

   Ž 87, 1-7