Ž 14, 1-7

          

Žalmy

14. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

2  Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.

3  Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

4  Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;

5  illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.

6  Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.

7  Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

   Ž 14, 1-7