Ž 3, 1-9

          

Žalmy

3. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.

2  Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,

3  multi dicunt animae meae: “ Non est salus ipsi in Deo ”.

4  Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.

5  Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

6  Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7  Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

8  quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.

9  Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

   Ž 3, 1-9