Ž 95, 1-11

          

Žalmy

95. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.

2  Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.

3  Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4  Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.

5  Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.

6  Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

7  quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

8  Utinam hodie vocem eius audiatis: “ Nolite obdurare corda vestra,

9  sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

10  Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

11  Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.

   Ž 95, 1-11