Ž 11, 1-7

          

Žalmy

11. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “ Transmigra in montem sicut passer!

2  Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.

3  Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ”.

4  Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.

5  Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.

6  Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.

7  Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.

   Ž 11, 1-7