Iz 56, 1-12

          

Kniha proroka Izaiáša

56. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Haec dicit Dominus: “ Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ”.

2  Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum.

3  Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “ Separatione dividet me Dominus a populo suo ”. Et non dicat eunuchus: “ Ecce, ego lignum aridum ”.

4  Quia haec dicit Dominus eunuchis: “ Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum,

5  dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

6  Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum,

7  adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”.

8  Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: “ Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius ”.

9  Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.

10  Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem;

11  et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

12  “ Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius ”.

   Iz 56, 1-12