Iz 46, 1-13

          

Kniha proroka Izaiáša

46. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis.

2  Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt.

3  Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva.

4  Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo.

5  Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes?

6  Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant.

7  Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum.

8  Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor.

9  Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.

10  Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.

11  Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud.

12  Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia.

13  Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam.

   Iz 46, 1-13