Iz 48, 1-22

          

Kniha proroka Izaiáša

48. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.

2  De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.

3  Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.

4  Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.

5  Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”.

6  Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis.

7  Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”.

8  Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris.

9  Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.

10  Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.

11  Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

12  Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.

13  Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul.

14  Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.

15  Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.

16  Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.

17  Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.

18  Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;

19  et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.

20  Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.

21  Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.

22  Non est pax impiis, dicit Dominus.

   Iz 48, 1-22