Iz 12, 1-6

          

Kniha proroka Izaiáša

12. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Et dices in die illa: “ Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2  Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ”.

3  Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.

4  Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.

5  Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.

6  Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.

   Iz 12, 1-6