Iz 15, 1-9

          

Kniha proroka Izaiáša

15. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.

2  Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.

3  In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum.

4  Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi.

5  Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.

6  Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

7  Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt.

8  Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius.

9  Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

   Iz 15, 1-9