Oz 6, 1-11

          

Kniha proroka Ozeáša

6. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.

2  Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.

3  Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.

4  Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.

5  Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;

6  quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.

7  Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.

8  Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.

9  Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.

10  In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.

11  Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.

   Oz 6, 1-11