Oz 11, 1-11

          

Kniha proroka Ozeáša

11. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.

2  Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.

3  Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4  In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.

5  Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.

6  Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.

7  Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.

8  Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.

9  Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.

10  Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.

11  Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

   Oz 11, 1-11