Ez 15, 1-8

          

Kniha proroka Ezechiela

15. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2  “ Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum?

3  Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?

4  Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus?

5  Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis.

6  Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem.

7  Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos

8  et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint ”, dicit Dominus Deus.

   Ez 15, 1-8