Ez 12, 1-28

          

Kniha proroka Ezechiela

12. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2  “ Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.

3  Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.

4  Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5  Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum;

6  in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel ”.

7  Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.

8  Et factus est sermo Domini ad me mane dicens:

9  “ Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”.

10  Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius.

11  Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12  Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram.

13  Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur.

14  Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.

15  Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris.

16  Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus ”.

17  Et factus est sermo Domini ad me dicens:

18  “ Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.

19  Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea;

20  et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus ”.

21  Et factus est sermo Domini ad me dicens:

22  “ Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”?

23  Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24  Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel,

25  quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud ”, dicit Dominus Deus.

26  Et factus est sermo Domini ad me dicens:

27  “ Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”;

28  propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur ”, dicit Dominus Deus.

   Ez 12, 1-28