Bar 5, 1-9

          

Kniha proroka Barucha

5. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.

2  Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.

3  Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum.

4  Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.

5  Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.

6  Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni;

7  constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.

8  Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei.

9  Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.

   Bar 5, 1-9