Joz 16, 1-10

          

Kniha Jozue

16. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel

2  et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth

3  et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno.

4  Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim.

5  Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem;

6  egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe.

7  Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem.

8  De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas,

9  urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum.

10  Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.

   Joz 16, 1-10