Za 13, 1-9

          

Kniha proroka Zachariáša

13. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia.

2  Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.

3  Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.

4  Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,

5  sed dicet: “Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”.

6  Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.

7  Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.

8  Et erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea;

9  et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.

   Za 13, 1-9