Prís 13, 1-25

          

Príslovia

13. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

2  De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.

3  Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.

4  Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.

5  Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.

6  Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.

7  Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8  Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9  Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.

10  Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.

11  Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.

12  Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.

13  Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.

14  Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

15  Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.

16  Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17  Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.

18  Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19  Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.

20  Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.

21  Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.

22  Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.

23  Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.

24  Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.

25  Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.

   Prís 13, 1-25