Jób 25, 1-6

          

Kniha Jób

25. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2  “ Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.

3  Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?

4  Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5  Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

6  quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.

   Jób 25, 1-6