2Krn 27, 1-9

          

2. kniha kroník

27. Kapitola

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1  Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2  Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

3  Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.

4  Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.

5  Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.

6  Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7  Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.

8  Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.

9  Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.

   2Krn 27, 1-9