Hľadaný výraz: sir 6,5-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit. 6 Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. 7 Si possides amicum, in tentatione posside eum et ne facile credas ei. 8 Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. 9 Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit. 10 Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis; 11 in prosperis erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget. 12 Si humiliatus fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se. 13 Ab inimicis tuis separare et de amicis tuis attende. 14 Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. 15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est ponderatio contra bonitatem illius. 16 Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum. 17 Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius. |