Hľadaný výraz: Lk 11,5-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”; 7 et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. 8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. |