Hľadaný výraz: Jn 1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; 4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; 7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. 12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”. 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. 19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”. 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”. 21 Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”. 22 Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”. 23 Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”. 26 Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, 27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”. 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. 29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. 31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”. 32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”. 35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”. 39 Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. 40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus C; 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus C. 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”. 46 Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”. 47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”. 48 Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”. 49 Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”. 50 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”. 51 Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”. |
1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. 4 Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. 5 Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”. 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. 13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. 14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”. 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”. 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”. 19 Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. 20 Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”. 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. 23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. 24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. |
1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; 2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”. 3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”. 4 Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”. 5 Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”. 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”. 10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? 13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, 15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”. 16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta. 22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. 25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. 26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”. 27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui ”. 31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. |